monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66
Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXV. <<<     >>> LXVII.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXVI.

1 Itidem cum Parisios ad basilicam sanctorum Gervasii et Protasii orandi causa procederet, ianuis obseratis ingressus illi negatus est.
2 Tunc requisitis clavibus, nec ipsis aperientibus, sic reseravit pessulum, facto crucis signaculo.
3 Stupor animos invasit praesenti miraculo, aperiri de virtute quod clave duce non potuit.
4 Haec quoque veneranda praesente me gesta sunt.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.97 bnf12610.40 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik