monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66 > 18 > 56 > 11 > 47 > 13 > 17 > 39 > 22 > 19 > 23 > 70 > 62 > 31 > 26 > 78 > 25 > 16 > 42 > 10 > 59 > 38 > 34 > 49 > 44 > 63 > 74 > 72 > 28 > 46 > 40 > 67 > 21 > 61 > 53 > 52 > 24 > 30 > 37 > 55 > 35 > 60 > 75 > 43 > 36 > 64 > 71 > 68 > 45 > 41 > 33 > 48 > 65
Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXIV. <<<     >>> LXVI.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXV.

1 Quanta vero fuerit virtus eius signaculi, adest inter reliqua res ista testimonii quae producitur in sequenti.
2 Cum de basilica sancti Martini ad villam sanctae ecclesiae Severiaco ( Sivray apud Turones) recurreret, adiungit in itinere quemdam Amantium iuvenem, quem deprehendit a Iudaeis duci nexum in ferreis.
3 Requiritur quid fecerit.
4 Puer respondit veraciter ob hoc duci in vinculis, quia se recusaret legibus subdi Iudaicis.
5 Tunc dissimulabant cum clave Iudaei vincula ferri reserare.
6 Facto a sancto viro desuper crucis signaculo, mox ferri sera revellitur.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.96 bnf12610.40 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik