Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXIII.
| 1 | Igitur cunctorum saluti semper instans sollicitus, cum Bituricas ( Bourges ) accessisset pro ordinatione Felicis episcopi, praedicante sacerdote Sigerius quidam Iudaeus fidei sacramento percepto conversus est, habens in Iudaismo Mammonam nomine coniugem. |
| 2 | Quae cum de conversione nec mentionem reciperet, et per missos Beati admonita refugeret, facta ab eo vigilia Doctor ipse profectus est. |
| 3 | Quae cum beatum virum nec visu vellet intendere, cantato cursu tertiae, manum suam Pontifex ad mulieris frontem dignanter admovit, pietatis ex opere. |
| 4 | Statim a circumstantibus de mulieris naribus scintillante igne fumus egredi visus est, ut cunctis clarefieret, eiecto insidiatore mulierem usque tunc illum saluti suae repugnasse per obsidem. |
| 5 | Tunc exonerata inimici fasce, respirans confessa est nunquam se prius faciem beati viri potuisse conspicere. |
| 6 | Qua petente ac precante, effici Christiana cum propria domo promeruit, et quasi capite subdito exemplo eius multi Iudaeorum conversi sunt. |