Venantius Fortunatus, Vita Germani, LXI.
| 1 | Attila vir illuster ac regalis aulae domesticus, corruens in balneo, laeso graviter brachio, computruerat ipsa tota manus ab humero. |
| 2 | Qui medico adhibito dum curam vellet impendere, rupta vena viscerum pene omnis in momento vitae sanguis effusus est. |
| 3 | Nuntiatur Pontifici hominem esse in funere. |
| 4 | Pietatis impulsu, occurrit senior. |
| 5 | Quem lacrymis conclamantum sine ulla spe oculis clausis oppressum invenit expositum. |
| 6 | Cuius vix adaperit fauces cum cultelli manubrio, oratione prius data, intulit ei in ore paululum aquae frigidae semel, secundo vel tertio. |
| 7 | Interim exspectans quis esset rei exitus, assedit circa lectulum. |
| 8 | Transacta fere hora, redivivo singultu exanimatus concutitur, ac mollis motu anhelitus evocatus reducitur. |
| 9 | Faucium meatus relaxatis visceribus spiritu intercurrente reducitur, paulatim convalescens, vita de morte revertitur. |
| 10 | Dehinc quasi de sopore expergefactus, interrogat ad caput eius quis fuit. |
| 11 | Adesse domnum Germanum a circumstantibus dicitur. |
| 12 | Postulat manum Sancti sibi dignanter porrigi, ita incipiens alloqui: Domne, tu me revocasti longo euntem itinere. |
| 13 | Statimque obtulit sacculum plenum pecunia et balteum ampli ponderis, quos pauperibus erogaret mercedem vitae vel gratiae. |