monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57
Venantius Fortunatus, Vita Germani, LVI. <<<     >>> LVIII.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, LVII.

1 Mulier de Oximense petens redemptionem a sancto viro, qua sorte, nihil accipere meruit.
2 Dehinc Britannum presbyterum pro infirmitate rectoris patriae suae benedictionem praedicti et reliquias expetiit.
3 Qui iter suum egrediens, mansionem in villa qua praedicta mulier habitabat obtinuit.
4 Quam maritus allocutus ut sicut alii et ipsi ad reliquias domni Germani occurrerent.
5 Quae despexit pro eo quod ei sanctus vir redemptionem non dederat.
6 Sed statim in loco quo stetit velut fixa stipite gressum movere non potuit: manibusque contractis ad reliquias sancti, manu mariti portata est.
7 Inter haec dicti poenitens, miserante pio viro saluti reducta est, confitens eius despectu sibi repentinum accessisse periculum.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.85 bnf12610.36 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik