monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66 > 18 > 56 > 11 > 47 > 13 > 17 > 39 > 22 > 19 > 23 > 70 > 62 > 31 > 26 > 78 > 25 > 16 > 42 > 10 > 59 > 38 > 34 > 49 > 44 > 63 > 74 > 72 > 28 > 46 > 40 > 67 > 21 > 61 > 53 > 52 > 24 > 30 > 37 > 55 > 35 > 60 > 75 > 43 > 36 > 64 > 71 > 68 > 45
Venantius Fortunatus, Vita Germani, XLIV. <<<     >>> XLVI.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, XLV.

1 Exsequamur itineris accepti viaticum.
2 Itaque cum Pictavis ( Poitiers ) vir Dei ad beatum confessorem profisceretur Hilarium, quaedam Baudo Feifa de Sene Corbiaco ( Secorbi ), villa inter duos vix advecta ei repraesentata est, quae erat muta, clauda vel manca.
3 Lingua rigebat immobilis, anhelitu palpitante, pars erat tota de funere, ut videntibus oculis reliquum esset cadaveris.
4 Super quam misericorditer ut signum sacrae crucis expressit, confestim omnis vigor per membra diffunditur, venarum fluxuosi rivuli suscitantur, nervorum imbecillis stupor excutitur, naturalibus motibus ad vitalem usum tota fabrica renovatur.
5 Mox linguae plectrum resolvitur, digitorum glomi tenduntur, pedum bases solidantur, totamque viscerum molem hoc fuit apud Sanctum vivificare quod tangere.
6 Quae convalescente medela tertia die ad civitatem Sancto gratias referens suis occurrit vestigiis.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.72 bnf12610.31 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik