Venantius Fortunatus, Vita Germani, XLIV.
| 1 | Tradidit memoriae quod iuvat in laude. |
| 2 | Itaque Audegisilus maior domus regiae cum quartano typo graviter ageretur, occurrit beato viro, fidens de beneficio. |
| 3 | Homo Dei in sua cella deputat, et cum uno diacono residere iubet inclusum. |
| 4 | Tum anxius et ieiunans minister, quid faceret excogitat trepidus unde curaretur infirmus. |
| 5 | Idcirco febricitantem virum Dei Servi rachena undique obvolutum componit eius in lectulo. |
| 6 | Eadem quoque die tactu vestis nobilis quasi impetu fluminis, ita quartanae febris ignis omnis exstinctus est. |
| 7 | Et redeunte de prandio, reserato cubiculo, sanus surrexit e lectulo, exsultante ministro pro sanitatis praemio, tunc sibi resoluto ieiunio. |
| 8 | Sic tactu Beati vestis salutem operatus est absens. |