| 1 | Cum ad possessionem ecclesiae quae dicitur Inethe ( Al., in Aethe), Sacerdos accederet, quidam ei fit obvius, conquerens de quadam villa se solum incolumen esse, universos vero accolas gravi taedio laborare. |
| 2 | Cuius eulogiis ad infirmos portatis, statim ab aegrotis languor omnis fugatus est, et primo gustu eulogiarum morbus cum pane consumptus est. |
| 3 | Sic fuit ab illa turba cum esca sanitas manducata! |