Venantius Fortunatus, Vita Germani, XL.
| 1 | Retinet eius laureas et pagus Bituricus. |
| 2 | Igitur Pastor bonus cum de vico Novigento ad Vicum Novum visitandi regis cura solita pervenisset, offert se quaedam vetula annorum bis quaterna gerens in caecitate curricula. |
| 3 | Cuius super oculos signum nostrae redemptionis Sacerdos imponens, imperat ut sequens iret qua Pontifex pergeret. |
| 4 | Altera quoque die cum praedicto occurreret ei ex improviso, sanguinem manantem de lumine largo fonte salutem suam oculi lacrymabant. |
| 5 | Quae inter reliquos astante sancto viro conspicitur. |
| 6 | Qui tollens se de consessu, mulierem ut pote caecam trahit in diversorium, quo sibi erat cubiculum. |
| 7 | Cuius lumina aqua tepida suis manibus abluens, diem refudit in oculis. |
| 8 | Quae mox lucem inspicit, sancti viri digitos insatiata gaudio suis immersit faucibus, pariterque ministris compunctione deflentibus videre se hominem qui caecis pro pecunia in domo lumina dispensaret. |
| 9 | Sed haec in cubiculo praesente me gesta sunt. |