Venantius Fortunatus, Vita Germani, XXXVI.
| 1 | In pago Amoniense ( Mosny in Bria), quod gestum est replicetur. Rotegiaco [Rozoy] villa Parisiacae Ecclesiae septem ei viri debacchantes oblati sunt. |
| 2 | Quibus curatis unus qui graviore vexabatur spiritu cum exire cogeretur, homini Dei professus est, expulso se de illo loco gravem lamentationem Parisiacis facere. |
| 3 | Tunc fugata pestis de sancti viri Germani transitu famam fudit per populos, et pastoris pro obitu gregem movit in fletum. |
| 4 | Qui tamen energumenus etsi seminavit mendacium, expulsus non defendit obsessum. |