Venantius Fortunatus, Vita Germani, XXXIII.
| 1 | Et quoniam de Dei dono non debet esse fastidium, illud etiam breviter ducimus explicandum. |
| 2 | Beretrudis quaedam mulier Munsunthi [Al., Munsuinthi] matrona, dum tempore litaniarum prae caecatis oculis non posset ire cum populo, audiens chorum psallentium cum lacrymis domini Germani implorat auxilium. |
| 3 | Tertia sequenti nocte per soporem visus est ei vir beatissimus astare prope lectulum et quasi caecis oculis fecisse signaculum. |
| 4 | Evigilans mulier marito narrat quae gesta sunt. |
| 5 | Mox stillante sanguine dies oculis redditur, et diuturnum post nubitum lumina sereno radio micuerunt. |
| 6 | Clarescente quoque die ad missam cum populo progreditur mulier in processu, ita ut sancti viri sic visa per somnium esse imago remedium. |