Venantius Fortunatus, Vita Germani, XXXII.
| 1 | Prorsus illud stuporis retexatur in pagina. |
| 2 | Eunte sancto viro ad beati martyris Symphoriani occursum, dum de vico Cervedone in Murvino progreditur, habitatores loci occurrentes suggerunt ut segetem Panitiae [An., Pistoficiae] mulieris viduae nihil habentis residui, quae ab ursis vastabatur, visitare praeciperet, et sancto suo adventu repelleretur incursio. |
| 3 | Qui concitus ministris irridentibus ad locum perducitur, et oratione data desuper fecit signaculum. |
| 4 | Hinc instinctu divino in parentales bestias feralis ira succenditur, odium nascitur in affectu, in pace pugna committitur. |
| 5 | Furore bestiae bis armantur, statim praefocatur unus ursus ab altero, et ipse qui restiterat dum vellet foras egredi, sepis palo transfoditur. |
| 6 | Sic utrique vastatores uno momento perimuntur et ipsi sibi confestim arma mortis effecti sunt. |
| 7 | Post ipsi redeunti mulier pelles ursorum obtulit ex studio, et quasi victori suo repraesentat spolium, quod tamen omnino ipse recusavit accipere; et qui prius riserant, poenitere coeperunt videntes miraculum. |