monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66 > 18 > 56 > 11 > 47 > 13 > 17 > 39 > 22 > 19 > 23
Venantius Fortunatus, Vita Germani, XXII. <<<     >>> XXIV.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, XXIII.

1 Est operae pretium illud memoriae tradere, qualiter Sacerdos Christi solitus erat de ipsis quoque regibus triumphare.
2 Igitur cum glorioso Clotario regi occurrisset ex solito, nec tamen de sancto Viro stante ante palatium ei fuerit nuntiatum, mora facta ante vestibulum non repraesentatus inde domum revertitur.
3 Sequens nox in oratorio vigiliis ducitur, rex dolore atque febris infestatione torquetur.
4 Vix primo diluculo ad domum ecclesiae a proceribus concursatur; poena regis exponitur, ut sua visitatione regis doloris vim mitiget optimates deprecantur.
5 Mox apud pietatem iniuriae causa postponitur, qui ante nec nuntiabatur, intrat honoratus et exoratus palatium.
6 Rex vix assurgit de lectulo, caesum se divino flagello conqueritur.
7 Allambit sancti palliolum, vestem Sacerdotis deducit per loca doloris.
8 Culpam confessus criminis, mox dolor omnis fugatur: idque actum est, ut cuius incurrerat de contemptu periculum, sentiret tactu remedium.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.44 bnf12610.20 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik