monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66 > 18 > 56 > 11 > 47 > 13 > 17 > 39 > 22
Venantius Fortunatus, Vita Germani, XXI. <<<     >>> XXIII.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, XXII.

1 Praecellentissimus Childebertus rex cum equum necessarium ad sellam beati viri donasset vehiculum, rogat ipse qui dederat ut eum sibi retineret, nec cuiquam tribueret.
2 Interim beatus vir, postulante captivo, equum donat in pretio, quoniam apud pontificem plus fuit quam illa regis vox pauperis.
3 Iubet igitur ut quindecim eum venundaret solidis: quem pauper ipse cum duceret, negotiator occurrit, eruitque praedictum equum duodecim aureis.
4 Quo empto negotiator adducit ad stabulum.
5 Sed quoniam minus dederat quam vir Dei praeceperat, equus sub nocte moritur, ne Sancti verbum iret incassum.
6 Unde sequenti die sellarem de stabulo iunctis bobus exstinctum retraxit emptor mortuum vehiculum.
7 Qui versa vice capistro non capite, sed pedibus alligatus educitur.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.43 bnf12610.20 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik