monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66 > 18 > 56 > 11 > 47 > 13 > 17 > 39 > 22 > 19
Venantius Fortunatus, Vita Germani, XVIII. <<<     >>> XX.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, XIX.

1 Item faber, Ligerius nomine, turbulenti daemonis arreptus insania, ita bestiali feritate proruperat, ut catenis collo manibusque revinctus vix ad beati Viri traheretur praesentiam.
2 Inde miserabilior, ut qui sustinebat ab hoste violentiam, ipsi adderetur altera poena per vincula.
3 Quem tamen sacerdos apud se imperat detineri; et, sicut septimo die Deus quievit ab opere, ita et opera Dei transacta hebdomada eripitur a daemone; sicque in propria redire securus meruit liberatus ab hoste.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.40 bnf12610.18 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik