monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66 > 18 > 56 > 11 > 47 > 13
Venantius Fortunatus, Vita Germani, XII. <<<     >>> XIV.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, XIII.

1 Denique quadam vice praecellentissimus Childebertus rex cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus eroganda, expendens tria millia revertitur ad palatium; interrogatus a rege si adhuc resideret quod egenis tribueret, respondit medietatem resedisse, nec invenisse inopes quibus totum expenderet.
2 Cui rex inquit: « Domine, dona quod restitit: nam Christo largiente quod donetur non deficiet: » incidens aurata missoria, argentea vasa comminuens, quidquid primum habuit dans sacerdoti ne perderet.
3 Erat ergo exspectanda contentio inter sacerdotem et principem.
4 Faciebant apud se de misericordia pugnam et de pietate certamen, thesauros ut spargerent, et de suis talentis egeni ditescerent, festini ad futura lucra, ut bratheum semen sererent, et post messores accederent aurolentam per segetem: ut sacerdos locupletaretur regalibus thesauris, ei in regem floreret gratia sacerdotis, qui suum solum hoc credidit, quod nudus aut egenus accepit.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.34 bnf12610.16 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik