monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 12
Venantius Fortunatus, Vita Germani, XI. <<<     >>> XIII.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, XII.

1 Caeterum revelationum suarum quis scrutator introeat, cui ante quatuor annorum curricula, ipsa episcopatus sui causa non est abscondita? Itaque positus in sopore, inspicit a quodam sene claves sibi portae Parisiacae porrigi.
2 Interrogans quid hoc fieret, accepit responsum, ut salvas eas faceret.
3 Quod post civitatis eius episcopo decedente dum praecellentissimo regi Childeberto occurreret, in eius electione effectum illa vox promeruit.
4 Ordinatusque pontifex qualis quantusque se gesserit, hoc expedire lingua mortalis non sufficit, quoniam supra hominem fuit omne quod edidit.
5 Denique adeptus gradum curae pastoralis, de reliquo monachus persistebat.
6 Hinc se frequentibus exercebat vigiliis, inde continuatis macerabat inediis.
7 Pernoctabat algida senectus per hiemem sustinens dupliciter frigus, aetatis et temporis, quod nec tolerare possint petulenti iuvenes: seipsum pene obliviscens pro victoria corporis, tanquam si simul accessissent dignitas et necessitas; quae vero eleemosynae tam de rebus ecclesiae quam populi oblatione vel regio munere per manus Sancti factae sunt, solus ille qui omnia scit, novit et numerat.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.31 bnf12610.15 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik