monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 20 > 15 > 54 > 50 > 57 > CAPITVLA > 27 > 58 > 66 > 18 > 56 > 11 > 47 > 13 > 17 > 39 > 22 > 19 > 23 > 70 > 62 > 31 > 26 > 78 > 25 > 16 > 42 > 10
Venantius Fortunatus, Vita Germani, IX. <<<     >>> XI.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, X.

1 Accidit ut Sabarici famulus Aesarius nomine ad virum de quo loquimur iniuriam passus confugeret, supplicans ut quolibet pretio eum de insolentis domini servitio liberaret.
2 Quod indignatus Sabaricus pro Aesario et coniuge vel unico eius filio, octoginta solidos pretii nomen petiit, quominus famulos servili ditione laxaret.
3 Tamen hoc non dubitavit misericordia Iusti vel perquirere vel donare.
4 Quo pretio persoluto, contigit ut ante basilicam saepe dictus Sabaricus praeteriret, nec tamen orationi quoque occurreret.
5 Qui domum suam ingrediens, statim affligitur, ligatur, et catenis revinctus ad Sanctum perducitur.
6 Neque sic a pio Viro misericordia tollitur, sed statum missa prece eius obtinente fide purgatur.
7 Tunc adiecit Sabaricus adhuc viginti aureos ad pretium quod acceperat, et de centum solidis crux ad sepulcrum beati Symphoriani ab ipso suspensa est: quae usque hodie res est in testimonio.
8 Qua occasione filii vel filiae ita sancte conversati sunt, ut per monasteria nunc regant agmina monachorum.
9 Quae causa modo mirabili profuit patri vel germini, ut parvum genitoris flagitium posteris transiret in luctum.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.28 bnf12610.14 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik