Venantius Fortunatus, Vita Germani, V.
| 1 | Chariulfus quidam Francus partim villae basilicae res obstinatus invaserat. |
| 2 | Quem cum Vir Dei ad reddendum aliquatenus commoneret, nec tamen proficeret, ad orationem se convertit, nec fides vindictam distulit. |
| 3 | Statim ex vicino ferus ursus exsiliens tres illius equos interfecit, nec sic a duritia resipiscit. |
| 4 | Sequenti vero nocte duplicavit ultor perniciem. |
| 5 | Sex iumenta interemit, nec sic quoque poena suffecit. |
| 6 | Tertia idem nocte novem vehicula prosternit, triplicato cadavere: sic labor crescebat in cladem. |
| 7 | Dehinc ad beatum Virum tardius dirigit puerum; agrum reformat invasum, calamitas compescitur. |
| 8 | Id actum est, ut bestia castigante homo sensum acciperet, et daret non intelligenti bellua rationem. |