monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27. > 2. > PARISIACAE URBIS ANTESTITIS. > 24. > 21. > VITA GERMANI EPISCOPI PARISIACI II. BREVIOR. VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI V. KL. IUN. > 14. > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4
Venantius Fortunatus, Vita Germani, III. <<<     >>> V.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, IV.

1 Igitur quadam vice dum cibum fessus acciperet, ingrediente Amando monacho in fenile cum lumine, carbone decidente, flamma fenum corripuit, et arida nutrimenta vorax ignis allambit.
2 Concurrentibus reliquis, nec tamen incurrentibus, tardius ipse prosiliens, rapta de foco cucuma, ascendens supra fabricam concinens Alleluia, fundens paululum aquae in crucis imaginem restinxit incendia: ac de manu Sancti imbre sedata est ignis unda, quam vix exstinguerent flumina.
3 Quod tamen postero die cuius insidiis actum est hostis ipse confessus est.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.21 bnf12610.11 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik