monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9. > 3. > 11. > 13. > 12. > 10. > 1. > 2. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 3. > 20. > 1. > 6. > 8. > 4. > 9. > 5. > 7. > 2. > 3. > 15. > 11. > 22. > 13. > 18. > 25. > 17. > 12. > 23. > 19. > 16. > 26. > 10. > 27. > 2. > PARISIACAE URBIS ANTESTITIS. > 24. > 21. > VITA GERMANI EPISCOPI PARISIACI II. BREVIOR. VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI V. KL. IUN. > 14. > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 3 > 5 > 7 > 3
Venantius Fortunatus, Vita Germani, II. <<<     >>> IV.

Venantius Fortunatus, Vita Germani, III.

1 Hinc ad parentem suum sanctum Scopilionem Lausia se conferens, moribus honestis alitus et institutus est.
2 Qui cum fere mille passus longe a vico consisterent, iugiter ad matutinos currebant, ducti fidei calore per tempestatem, per hiemem.
3 Qui intra terni lustri spatium a beato Agrippino diaconus instituitur, et sequente triennio presbyter ordinatur.
4 Dehinc a pontifice Nectario abbas ad sanctum Symporianum merito dignus asciscitur.
5 Quanta vero inibi abstinentia vixerit, quantis quoque vigiliis continuando duraverit, quibus eleemosynis profusus exstiterit, illa res una testis est, cum iam rebus reliquis pauperibus erogatis nec panis ipse resideret quatenus fratres reficerentur.
6 Qua de re insurgentibus adversum se monachis, retrudens se in cellula, amare flevit et doluit.
7 Inter haec ipso orante quaedam Anna matrona duorum saumariorum cum pane dirigit onera.
8 Sequenti etiam die cum annona destinavit plena carpenti vehicula: ita ut exinde monachi cum saturarentur cibo, terrerentur miraculo.
9 His itaque celebriter intentus officiis, non desiit praedicandis manifestari miraculis.
Venantius Fortunatus HOME

bnf12599.19 bnf12610.10 bnf12710.53 vat581.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik