Venantius Fortunatus, Vita Germani, II.
| 1 | Deinde cum Avallone castro cum Stratidio propinquo puer scholis excurreret, mater parentis ut eius haereditatem acquireret, de adolescentis fallitura nece tractavit. |
| 2 | Quae temperatam potionem in ampullula condidit, vinum quoque in altera, praecipiens puellae ut venientibus ambobus illi porrigeret de vino, isti de maleficio. |
| 3 | Sed ignorans ministra, ampullulam mutat et pocula; vinum sancto Germano, venenum dat Stratidio; et dum insonti praeparatur interitus, auctor cadit in laqueum. |
| 4 | Quo mater eius cognito, puellam increpat cum fletu, exstinxisse se filium. |
| 5 | Cui Stratidio, sollicite impenso studio, facto de ipsis maleficiis vario, etsi mors vitam non abstulit, tamen signum mortis infixit. |