Venantius Fortunatus, Vita Germani, I.
| 1 | Beatus igitur Germanus Parisiorum pontifex, territorii Augustodunensis indigena, patre Eleutherio, matre quoque Eusebia, nonestis honoratisque parentibus procreatus est. |
| 2 | Cuius genitrix, pro eo quod hunc post alterum intra breve spatium concepisset in utero, pudore mota muliebri cupiebat ante partum infantem exstinguere: et accepta potione ut abortivum proiiceret, dum nocere non posset, incubabat in ventre, ut pondere praefocaret quem venena haedere non valerent. |
| 3 | Certabat mater cum parvulo, renitebatur infans ab utero: erat ergo pugna inter mulierem et viscera. |
| 4 | Laedebatur matrona, nec nocebatur infantia: obluctabatur sarcina, ne genitrix fieret parricida. |
| 5 | Id actum est, ut servatus incolumis, ipse illaesus procederet, et matrem redderet innocentem. |
| 6 | Erat hinc futura praenoscere, ante fecisse [Al., factam pro eo] virtutem, quam nasci contigerit. |