monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, XI. Aliud de floribus. <<<     >>> XIII. Pro castaneis.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, CAPUT XII. Aliud pro eulogiis transmissis.

1 Munera direxi, sed non mea, crede fatenti,
Ad te quae veniunt sunt tua dona magis.
2 Melle superfusas cunctorum porrigis escas,
Cuius ab ore prius dulcia mella fluunt.
3 Copia quanta mihi maneat de munere vestro,
Credite, dum spargit iam gula victa cibos.
4 Sed mihi da veniam, venerando corde benigna,
Quod praesumpsit amor, sit veniale mihi.
5 Nunc Christum pro me chorus ille verendus adoret,
Nec peccatorem me mea culpa gravet.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.213 bnf9347.128 bnf13048.107 bnf14144.59 csg196.366

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik