monumenta.ch > Martialis > 107 > 2 > 118 > 148 > 213 > 120 > 6 > 223 > 123 > 222 > 7 > 138 > 102 > 130 > 117 > 2 > 12 > 184 > 15 > 141 > 9 > 3 > 187 > 106 > 2 > 12 > 2 > 8 > 15 > 116 > 104 > 144 > 156 > 153 > 215 > 11
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, X. De eadem re. <<<     >>> XII. Aliud pro eulogiis transmissis.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, CAPUT XI. Aliud de floribus.

1 Respice delicias, felix conviva, beatas,
Quas prius ornat odor, quam probet ipse sapor.
2 Molliter arridet rutulantum copia florum,
Vix tot campus habet quot modo mensa rosas.
3 Albent purpureis ubi lactea lilia blattis,
Certatimque novo fragrat odore locus.
4 Insultant epulae, stillanti germine fultae,
Quod mantile solet, cur rosa pulchra tegit?
5 Complacuit melius sine texile tegmine mensa,
Munere quam vario suavis obumbrat odor;
Enituit paries viridi pendente corymbo,
Quae loca calces habet, huc rosa pressa rubet.
6 Ubertas rerum tanta est, ut flore sereno,
Mollia sub tectis prata virere putes.
7 Si fugitiva placent, quae tam cito lapsa recedunt,
Invitent epulae nos, paradise, tuae.
8 Daedalicis manibus nituit textura sororis,
Tantum digna fuit mater habere decus.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.213 bnf9347.128 bnf13048.107 bnf14144.59 csg196.365

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik