| 1 | Multiplices epulae concurrunt undique fusae, Quid prius excipiam, me bonus error habet. |
| 2 | Carnea dona tumens, argentea gavata perfert, Quo nimium pingui iure natabat olus. |
| 3 | Marmoreus defert discus, quod gignitur hortis, Quo mihi mellitus fluxit in ore sapor. |
| 4 | Intumuit pullis vitreo scutella rotatu, Subductis pennis, quam grave pondus habens! |
| 5 | Plurima de pictis concurrunt poma canistris, Quorum blandifluus me saturavit odor. |
| 6 | Olla nigella nimis dat candida pocula lactis, Atque superba venit, quae placitura fuit. |
| 7 | Haec dominae matri famulans, haec munera natae Iunctus amore pio certius ipse loquor. |