monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11 > 15 > 17 > 29 > 25 > 21 > 21 > 13 > 28 > 2 > 11 > 6 > 16 > 24 > 28 > 12 > 26 > 19 > 22 > 21 > 13 > 24 > 27 > 24 > 15 > 11 > 24 > 10 > 6 > 10 > 11 > 18 > 30 > 14 > 18 > 19 > 9
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, VIII. Ad eamdem. <<<     >>> X. De eadem re.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, CAPUT IX. Ad eamdem pro Eulogiis transmissis.

1 Sollicita pietate iubes cognoscere semper,
Qualiter hic epulis, te tribuente, fover.
2 Haec quoque prima fuit hodiernae copia coenae,
Quod mihi perfuso melle dedistis olus.
3 Nec semel, aut iterum, sed terque quaterque cucurrit,
Cuius me poterat pascere solus odor.
4 Portitor ad tantos missus non sufficit unus,
Lassarunt totiens, qui rediere, pedes
Praeterea venit missus cum collibus altis,
Undique carnali monte superbus apex.
5 Deliciis cunctis, quas terra, vel unda ministrat,
Compositis epulis hortulus unus erat.
6 Haec ego nunc avidus superavi cuncta gulosus.
7 Et mons et hortus ventre tenetur iners.
8 Singula nec refero, quia me tua munera vincunt.
9 Ad coelos victrix, et super astra voles.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.212 bnf9347.127 bnf13048.107 bnf14144.59 csg196.364

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik