monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11 > 15 > 17 > 29 > 25 > 21 > 21 > 13 > 28 > 2 > 11 > 6
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, V. Ad abbatissam de natali suo. <<<     >>> VII. Ad eamdem.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, CAPUT VI. Aliud ad eamdem.

1 Mater honore mihi, soror autem dulcis amore,
Quam pietate, fide, pectore, corde colo:
Coelesti affectu, non crimine corporis ullo,
Non caro, sed hoc, quod spiritus optat, amo.
2 Testis adest Christus, Petro, Pauloque ministris,
Cumque piis sociis sancta Maria videt:
Te mihi non aliis oculis, animoque fuisse,
Quam soror ex utero tu Titiana fores.
3 Ac si uno partu mater Radegundis utroque,
Visceribus castis progenuisset, eram.
4 Et tanquam pariter nos ubera chara beatae
Pavissent uno lacte fluente duos.
5 Heu! mea damna gemo, tenui ne forte susurro,
Impediant sensum noxia verba meum.
6 Sed tamen est animus simili me vivere voto
Si vos me dulci vultis amore coli.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.210 bnf9347.127 bnf13048.107 bnf14144.59 csg196.362

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik