| 1 | Si pietas et sanctus amor dat vota petenti, Exaudi famulos munere larga tuos, Fortunatus agens, Agnes quoque, versibus orant, Ut lassata nimis vina benigna bibas. |
| 2 | Sic tibi det Dominus, quaecunque poposceris ipsum, Et tibi, sicut amas, vivat uterque rogans. |
| 3 | Suppliciter petimus, si non offendimus ambo, Ut releves natos, mater opima, duos. |
| 4 | Non gula vos, sed causa trahat modo sumere vina, Talis enim potus viscera lassa iuvat. |
| 5 | Sic quoque Timotheum Paulus, tuba gentibus una, Ne stomachum infirmet, sumere vina iubet. |