monumenta.ch > Venantius Fortunatus > Ascendit in coelum. > Qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. > Adveniat regnum tuum. > Remissionem peccatorum. > Resurrectionem carnis.
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Remissionem peccatorum. <<<    

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Resurrectionem carnis.

1 Summa perfectionis concluditur, et caro ipsa, quae cadit, resurrectura erit immortalis, ut maneat.
2 Licet resurrectio a paganis et a quibusdam haereticis non credatur, tamen Isaias dicit: Surgent mortui et suscitabuntur; et Daniel ait: Resurgent tunc qui sunt in terrae pulvere.
3 Christus dicit: Quod autem surgent mortui, non legistis?
4 Et: Non est Deus mortuorum, sed viventium.
5 Item Apostolus dicit: Tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur.
6 Et Scriptura dicit: Post resurrectionem erunt sicut angeli Dei.
7 Ergo nec hoc credentibus impossibile iudicetur, quia qui potuit hominem de terra componere, poterit hunc ex homine in angelum transformare, et post hanc vitam temporalem vitam aeternam tribuere.
8 Ergo moritur homo quasi granum in sulco, ut resurgat cum spico, et multiplicetur cum fructu, assimiletur et angelo: quod ipse salutis auctor nobis tribuere dignetur, qui, triumphato Tartaro, cum Patre et sancto Spiritu glorioso, principatum [principatu] intrans victor regnat in coelo.
9 Amen.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.208 bnf9347.127 bnf14144.58 csg196.359

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik