Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Credo in sancto Spiritu.
| 1 | In huius commemoratione mysterium Trinitatis impletur, unus Pater, unus Filius, unus Spiritus sanctus, ut fiat distinctio personarum, vocabula secernuntur: Pater, ex quo omnia, et qui non habet Patrem: Filius ex Patre genitus; Spiritus sanctus de Dei ore procedens, et cuncta sanctificans. |
| 2 | Ergo una divinitas in Trinitate, quia dixit Symbolum: Credo in Deum Patrem, et in Iesum Christum, et in Spiritu sancto. |
| 3 | Ergo ubi in praepositio ponitur, ibi divinitas approbatur, ut est: Credo in Patre, in Filio, in Spiritu sancto. |
| 4 | Nam non dicitur, in sancta Ecclesia; non dicitur, in remissione peccatorum, sed remissionem peccatorum credis. |