monumenta.ch > Venantius Fortunatus > Sedet ad dexteram Patris.
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Ascendit in coelum. <<<     >>> Credo in sancto Spiritu.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Sedet ad dexteram Patris.

1 Nam et ipsum sedere mysterium est carnis assumptae, et provectum sedis non divina, sed humana natura requirit; inde et hoc dictum est: Parata est sedes tua, Domine (Psal. XCII).
2 Et: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. CX).
3 Et illud: A modo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, iudicaturus vivos et mortuos (Matth. XXVI, 64).
4 Aliqui, dicunt vivos, iustos; mortuos vero, iniustos.
5 Aut certe vivos, quos in corpore invenerit adventus Dominicus, et intelligamus mortuos, iam sepultos.
6 Nos tamen vivos et mortuos hoc est animas, et corpora pariter iudicanda.
7 Nam de adventu Domini et Malachias ait: ( Ecce venit Dominus omnipotens (Mal. III, 1).
8 Et Daniel: Eecce in nubibus coeli quasi Filius hominis (Dan. VII, 13).
9 Et illud: Sicut fulgor ab oriente, ita et erit adventus Filii hominis.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.208 bnf9347.126 bnf14144.58 csg196.357

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik