Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Crucifixus sub Pontio Pilato.
| 1 | Hinc multa prophetae, qualiter confixus in cruce, foratis pedibus, aceto, vel felle, aut vino myrrhato potatus, spinis coronatus, lancea percussus, super vestem eius sorte missa, et in conspectu populi maligni manibus extensis in die pependerit, praedixerunt, diligens lector inveniet. |
| 2 | Tamen, ut breviter dicatur, in cruce suspensus est, ut nos a damnatione ligni vetusti dissolveret. |
| 3 | Felle vero potatur, ut amaritudinem praevaricati pomi, et nimis acidi, amputaret. |
| 4 | Spinis coronatur, ut maledictae terrae vetustum crimen erueret. |
| 5 | Lancea percutitur, ut per plagam lateris aqua fluente, vel sanguine, baptismum vel mysterium martyrii promulgaret; et ut dicatur aliquid altius: In costa Christus percutitur, ut vulnus nobis infixum per Evam, quae de costa viri formata fuerat, amputaret. |
| 6 | Ut tamen ad hoc intelligendum aliquantulum extendamur, sicut dicit Scriptura Cordis oculi aperti sunt ad intelligendum, quid sit altitudo, latitudo, ac profundum (Eph. III 18), quod est crucis significatio. |
| 7 | Et quare Dominus in patibulo se pati elegerit, quaeritur. |
| 8 | Ratio haec redditur: crux species tropaei est, quod, devictis hostibus, solet fieri triumphanti; et quia Dominus tria regna sibi subiecit, suspensus in aere [Mss., aera] victoriam de coelestibus et spiritualibus nequitiis est adeptus; expandens autem manus ad populum [Mss., populos], palmam de terrenis. |
| 9 | Quod vero sub terra crux fixa est, ostendit eum et de Tartaro triumphare. |
| 10 | Et quia de aliis, brevitatis causa, praeterimus plurima, ne generemus fastidium, sic pro honore sanctae crucis nobis hic sermo distenditur, ut vobis aedificatio, et illi crescat praeconium. |
| 11 | Ergo quia nec ipsa sidera in conspectu Dei pro humano crimine erant pura, et erat tota terra polluta, ideo suspensus est Christus in aere [Mss., aera], ut simul terras et astra purgaret; aut quia ipse dixerat: Sicut Moyses exaltavit serpentem (Ioan. III, 14); ideo cruci suspenditur, ut adimplerentur verba quae Creator praedixerat, aut, quia inter coelum et terram grandis erat discordia, ut tolleret reconciliator, se mediante, scandalum. |
| 12 | In aere suspenditur, ut, se in medio posito inter coelum et terram, et inter hominem et Deum, pax rediret post odium. |
| 13 | Aut ideo, quia ante gravis latro in cruce configebatur. |
| 14 | Ergo ad hoc elegit Christus principale supplicium, ut hominem absolveret originali peccato, quod erat principale tormentum. |
| 15 | Aut ideo Deus in cruce suspenditur, ut pro captivitate nostra pretium sui corporis in statera mercator pensaret. |
| 16 | Aut ideo crucifigitur, quia mortui eramus per pomum et arborem, ut denuo crux et Christus, id est arbor et pomum, per ipsam similitudinem nos a morte liberaret. |
| 17 | Pomum dulce cum arbore! |