Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine.
| 1 | Ille qui de Patre ante saecula natus est, postea de Spiritu sancto, cuius templum in Virgine fabricatum est intelligendum. |
| 2 | Nam sicut in sanctificatione spiritus nulla fragilitas exstitit, sic nec in partu eiusdem causa corruptionis apparuit. |
| 3 | Qui in coelis unus, in terris unicus, per portam Virginis ingredi mundum dignatus est. |
| 4 | Hinc plurima prophetae de conceptu Virginis et de partu locuti sunt. |
| 5 | Unum tamen exemplum pro brevitate proponemus, de quo Ezechiel dixit: Porta quae respicit ad Orientem clausa erit, et non aperietur, et nemo transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ipse transibit per eam, et clausa erit (Ezech. XLIV, 2). |
| 6 | Hoc tamen notandum est, quia Spiritus sanctus est dominicae carnis Creator: Spiritus sancti hinc maiestas ostenditur. |
| 7 | Quod vero Deus maiestatis de Maria in carne natus est, non est sordidatus nascendo de Virgine, qui non fuit pollutus hominem condens de pulvere. |
| 8 | Denique sol, aut ignis si lutum inspiciat, quod tetigerit purgat, et se tamen non inquinat; nec fuit Deo iniuriae causa misericordiae, neque fit incredibile quod est ipse natus de Virgine, qui Adam de pulvere et primam mulierem potuit de costa formare. |