monumenta.ch > Venantius Fortunatus > Sanctam Ecclesiam. > Et in Iesum Christum.
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Credo in Deum Patrem omnipotentem. <<<     >>> Qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Et in Iesum Christum.

1 Iesus hebraice Salvator dicitur; hoc nomen digne convenit principi qui populo se sequenti possit salutem tribuere: cuius figuram Iesus Nave gerens, populum de deserto in patriam, et terram repromissionis certum est induxisse.
2 Et iste de tenebris et terra ignorantiae sequentes se ad coelos ducit.
3 Christus dicitur a chrismatis unctione, et hoc nomen pontificale est, vel regale, quoniam reges ungebantur oleo corruptionis; hic autem a Spiritu sancto oleo exsultationis divinitus unctus est, propheta dicente. Spiritus sanctus super me, propter quod unxit me (Isai. LXI, 1).
4 Iesus ergo dicitur eo quod salvet populum; Christus, quod sit unctus Pontifex in aeternum.
5 Unicum Filium ideo, ut nil in hoc intelligas terrenum, sive corporeum, ubi de uno est unus, de luce splendor, de corde verbum, de mente sensus, de forte virtus, de sapientia sapiens, de aeterno natus est aeternus, per omnia idem quod Pater, hoc Filius.
6 Nam unicus ideo, quia nec comparationem recipit cum reliquis creaturis, nec similitudinem, quia omnium rerum summus ipse creator est; homines autem filii Dei vocantur per gratiam; ille solus Filius genitus per naturam.
7 Hucusque de Deitate Patris atque Filii textus ordo secutus est.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.205 bnf9347.125 bnf14144.57 csg196.351

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik