Venantius Fortunatus, Miscellanea, 11, 1, Credo in Deum Patrem omnipotentem.
| 1 | Praeclarum in primordio ponitur coelestis testimonii fundamentum, quia salvus esse non poterit qui recte de salute non crediderit, Apostolo praedicante: Credere oportet accedentem ad Deum (Hebr. I, 6). |
| 2 | Item: Corde creditur ad iustitiam (Rom. X, 10); et Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV); vel illud: Iustus ex fide vivit (Rom. I, 17), et: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, iuxta LXX). |
| 3 | Ergo vel in rebus humanis nullum opus incipitur, nisi labor omnis ad effectum venire credatur. |
| 4 | Unde credendum est in Deum, a quo tam praesens vita quam futura tribuitur. |
| 5 | Deus autem appellatio est substantiae sempiternae, sive timoris divini. |
| 6 | Igitur Deus est, sine principio, sine fine, simplex, incorporeus, incomprehensibilis. |
| 7 | Patrem autem cum audis, agnosce quod habeat Filium veraciter genitum, quomodo possessor dicitur, qui aliquid possidet, et Dominus, qui alicui dominatur. |
| 8 | Deus ergo Pater, secreti sacramenti vocabulum est, cuius vere Filius est verbum et speculum et character; et imago vivens Patris viventis, in omnibus Patris similis, eiusdem naturae, et in divinitate genitus, Genitori per omnia coaequalis. |
| 9 | Nec quaeratur quomodo genuit Filium? |
| 10 | quod et angeli nesciunt, prophetis est incognitum. |
| 11 | Unde illud dictum est: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? |
| 12 | quam secretam originem cum proprio Filio novit ipse solus qui genuit. |
| 13 | Nec a nobis Deus discutiendus est, sed credendus, qui in nobis ipsis nescimus quod sapimus, quomodo sapientiam, ingenium, aut intellectus consilium, aut mens nostra generat verbum. |
| 14 | Sed, ut breviter dicamus, sufficit nos scire quia lux genuit splendorem, propheta testante: In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX). |
| 15 | Et illud: Hic Deus noster; et non reputabitur alter ad eum; et post: In terris visus est, et inter homines conversatus est (Bar. III, 36, 38). |
| 16 | Omnipotens vero dicitur, eo quod omnia possit et omnium obtineat potestatem, quia Pater omnia creavit per Filium. |