| 1 | Summam totius fidei catholicae recensentibus, in qua integritas credulitatis ostenditur, et unius Dei omnipotentis, id est sanctae Trinitatis aequalitas declaratur, et mysterium Incarnationis Filii Dei, qui pro salute humani generis, a Patre de coelo descendens, de virgine nasci dignatus est, quo ordine, vel quando pertulerit, quomodo sepultus surrexerit, et in carne ipsa coelos ascendens ad dexteram Patris consederit, iudexque venturus sit, qualiter remissionem peccatorum sacro baptismate renatis contulerit, et resurrectio tandem humani generis in eamdem carnem in vitam aeternam futura sit, quia multa in Symbolo paucis verbis complexa sunt, mediocriter nobis sermo temperandus est, ne aut breviter dicendo non aperiant intellectum, aut prolixitate verbi generetur fastidium. |
| 2 | Itaque cum resurgente Christo et ascendente in coelum, misso sancto Spiritu, collata est apostolis scientia linguarum, adhuc in uno positi hoc inter se Symbolum, unusquisque quod sensit dicendo, condiderunt, ut discedentes ab invicem hanc regulam per omnes gentes aequaliter praedicarent. |