| 1 | Venisti tandem, quod debebaris, amice, Ante comes merito quam datus esset honor. |
| 2 | Burdigalensis eras, et cum defensor amator Dignus habebaris, haec duo digna regens, Iudicio regis valuisti crescere iudex, Famaque quod meruit, regia lingua dedit. |
| 3 | Debet et ipse potens, ut adhuc bene crescere possis, Praestet ut arma ducis, qui tibi restat apex. |
| 4 | Ut patriae fines sapiens tuearis et urbes, Acquiras ut ei qui dat opima tibi. |
| 5 | Cantaber ut timeat, Vasco vagus arma pavescat, Atque Pyrenaeae deserat Alpis opem. |
| 6 | Aut quasi grande loquor, facit hoc sacer unicus auctor, A Domino erigitur parvus, et altus homo. |
| 7 | De tyrone duces, venit et de milite princeps. |
| 8 | Ut reliquos taceam, Iustinianus erat. |
| 9 | Hoc et in Ecclesia, Christo tribuente, refertur De exorcista aliquo pontificalis honor. |
| 10 | Egregius merito Martinus testis habetur, Qui fuit ante sacer, quam sacra iura daret. |
| 11 | Hoc agit omnipotens, totum qui condidit orbem: Magnaque sola putes, quae facit ipse potens, Laetior ergo precor, maneas in culmine rector, Maiora sperans, vir ratione sagax. |
| 12 | Rege sub hoc florens, aeternaque regna requirens, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Iustitia ac pietas tecum comitata coruscent, Illa tuum pectus protegat, ista latus. |
| 13 | Alta fides etiam, dilectio fida nitescat, Et Fortunato sis comes, amplus amor. |