monumenta.ch > Martialis > 107 > 2 > 118 > 148 > 213 > 120 > 6 > 223 > 123 > 222 > 7 > 138 > 102 > 130 > 117 > 2 > 12 > 184 > 15 > 141 > 9 > 3 > 187 > 106 > 2 > 12 > 2 > 8 > 15 > 116 > 104 > 144 > 156 > 153 > 215 > 11 > 115 > 2 > 197 > 134 > 4 > 217 > 161 > 18 > 5 > 27 > 19 > 137 > 132 > 21 > 171 > 17 > 109 > 11 > > 13 > 175 > 18 > 7 > 19 > 25 > 26 > 108 > 21
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, XX. Sigoaldo, pro comitatu eius. <<<     >>> XXII. De prandio defensoris.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, CAPUT XXI. Ad Sigoaldum comitem, quod pauperes pro rege paverit.

1 Actibus egregiis praeconia fulgida fulgens,
Laus tua, Christe, sonet, dum bona quisque gerit.
2 Unde genus hominum placeat, tu, summe, ministra,
Nam nisi tu dederis, prospera nullus agit.
3 Divitibus largus, forte hinc et parcus egenis,
Ut redimat dives, quando fovetur egens
Dulciter ista tui pia sunt commercia regni,
Dum escam sumit egens, divitis auget opes,
Pauper ventre satur satiat mercede potentem,
Parva capit terris, praeparat ampla polis.
4 Divitibus plus praestat egens, quam dives egenti,
Dat moritura cibi, sumit opima Dei.
5 Dans terrae nummum, missurus ad astra talentum,
Et modicis granis surgat ut alta seges.
6 Dent, iactent, spargant, commendent semina Christo,
Hic dare nec dubitent, quae reditura manent.
7 Da, si Christus erit tibi thesaurarius inde,
Praesta inopi, quidquid reddere Christus habet:
Hac animatus ope, exposcens meliora Tonantis,
Nec dubitante fide, quod Deus ista dabit.
8 Pro Childeberti regis florente salute,
Surgat ut in solio, qui fuit altus avo
Fiat ut hinc iuvenis validis robustior annis,
Ceu viguit proavus, sic sit in orbe nepos.
9 Ergo suus famulus Sigoaldus, amore fidelis,
Pauperibus tribuit, regis ut exstet apex.
10 Hinc ad Martini venerandi limina pergens,
Auxilium Domini dum rogat ipse sui;
Et dum illic moderans rex pro regione laborat,
Ut precibus sanctus hunc iuvet, illud agit.
11 Denique procedens cupidus sacra festa tenere,
Pauperibus Christi praebuit ipse dapem.
12 Dispensata placent alimenta per agmina Christi,
Pascitur et populus, quem fovet arce Deus.
13 Plurima caecorum refovetur turba virorum,
Est quibus interna lux Deus, atque via.
14 Hic alitur claudus, quem dirigit ordine Christus,
Quique sui Domini pendulus implet opus.
15 Quis referat tantos memorare sub ordine morbos,
Occurrens pariter, quos sua cura fovet?
16 Unde catervatim coeuntia millia pascens,
Erogat, ut habeat, rex quoque cuncta regat.
17 Te Fortunatus comes hinc, Sigoalde, salutans
Regis ut [Ms., in] auxilium des meliora, precor.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.202 bnf9347.125 bnf14144.56 csg196.345

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik