monumenta.ch > Suetonius > 16 > 35 > 1 > 9 > 164 > 7 > 8 > 6 > 6 > 9 > 1 > 8 > 4 > 3 > 5 > 9 > 6 > 9 > 1 > 8 > 8 > 4 > 5 > 7 > 118 > 6 > 9 > 1 > 4 > 4 > 8 > 7 > 5 > 5 > 3 > 6 > 9 > 7 > 7 > 4 > 8 > 5 > 3 > 20 > 9 > 7 > 8 > 4 > 3 > 3 > 179 > 20
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, XIX. Ad Armentariam matrem domni Gregorii episcopi. <<<     >>> XXI. Ad Sigoaldum comitem, quod pauperes pro rege paverit.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, CAPUT XX. Sigoaldo, pro comitatu eius.

1 Finibus Italiae cum primum ad regna venirem,
Te mihi constituit rex Sigibertus opem.
2 Tutior ut graderer tecum comitando, viator,
Atque pararetur hinc equus, inde cibus.
3 Implesti officium, custos revocaris amico.
4 Et mihi vel tandem iam mea cura redit.
5 Dic meus, unde venis post tempora plurima, dulcis,
Magnus honore tuo, maior amore meo?
6 Promptus in affectu, Sigoalde benigne, clientum,
Et Fortunato nomen, amice, pium.
7 Rex Childebertus crescens te crescere cogat,
Qui modo dat comitis, det tibi dona ducis.
8 De domino tali videant sua vota fideles,
Cursibus et fiat prospera vita, via.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.201 bnf9347.124 bnf14144.56 csg196.345

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik