monumenta.ch > Martialis > 107 > 2 > 118 > 148 > 213 > 120 > 6 > 223 > 123 > 222 > 7 > 138 > 102 > 130 > 117 > 2 > 12 > 184 > 15 > 141 > 9 > 3 > 187 > 106 > 2 > 12 > 2 > 8 > 15 > 116 > 104 > 144 > 156 > 153 > 215 > 11 > 115 > 2 > 197 > 134 > 4 > 217 > 161 > 18 > 5 > 27 > 19 > 137 > 132 > 21 > 171 > 17 > 109 > 11 > > 13 > 175 > 18 > 7 > 19
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, XVIII. De Platone episcopo. <<<     >>> XX. Sigoaldo, pro comitatu eius.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, CAPUT XIX. Ad Armentariam matrem domni Gregorii episcopi.

1 Felix bis meritis sibi Macchabaea, vel orbi,
Nobilitas generis, nobilior genitis.
2 Quae septem coelo palmas transmisit ab alvo,
Martyriique decus protulit ille uterus.
3 Tu quoque prole potens, recte Armentaria felix,
Nec minor ex partu, quam prior illa sinu.
4 Illa vetus numero maior, tu maxima coelo:
Quod poterant plures, unicus hoc tuus est.
5 Fetu clara tuo, geniti circumdata fructu,
Est tibi Gregorius palma, corona novus,
Me Fortunatum humilem commendo verenter,
Ac mihi coelestem, quaeso, preceris opem.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.201 bnf9347.124 bnf14144.56 csg196.344

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik