| 1 | Dum pergit hinc quisque viam, mea pagina currat, Prodat ut eloquio, quid sibi debet amor. |
| 2 | Nunc quoque chare mihi, bone semper, amice fidelis, Pectore devotus reddo salutis opus. |
| 3 | Commendo hunc etiam famulum, dure ante redactum, Tortus qui legem nec meruisse gemit. |
| 4 | Ille dolens gravius, quam vulnera corpore fixa, Quod sibi subducta est filia parva, rudis. |
| 5 | Audiat hanc vocem pietas miserando benigne, Quae sibi cum tribuis, hinc tibi magna dabis. |