| 1 | Magna beatorum retinet haec terra talenta, Divinis opibus dives habetur humus. |
| 2 | Pax dextra angelico Gabrielis honore coruscat, Gaudia qui mundo detulit ore sacro. |
| 3 | Quando aeternalem concepit virgo salutem, Dona Redemptoris nuntius iste ferens. |
| 4 | Laeva est parte lapis tumuli, quem corpore Christus, Pressit morte brevi, victor eundo Patri. |
| 5 | Hic quoque relliquiis micat ille Georgius almis Qui probus igne redit, nec pice mersus obit. |
| 6 | Sunt etiam Cosmas, Damianus et ipse, salubres Non ferro artifices sed medicante fide. |
| 7 | Est Iulianus item, gladio iugulatus amico, Plebs quem Arverna colens arma salutis habet. |
| 8 | Martinusque sacer, retinet quem Gallicus orbis, Cuius Christum operit dimidiata chlamys. |
| 9 | Se tunica spolians, nudum qui vestit egenum, Unde datae tibi sunt alba, topazus, onyx, Quae meruere aliqui hoc in corpore cernere sancti, Gemmarunque sonus quod patefecit opus. |
| 10 | Additur hic meritis cum nomine Victor opimis, Munere martyrii qui tenet alta poli. |
| 11 | Hic veteris virtute viri nova palma Nicetii, Urbem Lugdunum qui fovet ore, sinu Horum pastor opem, corde, ore Gregorius orat, Vivat ut Altithrono vir sine fine Deo. |