| 1 | Si praestaretur praeconia pandere regum, Non mihi sufficeret nocte dieque loqui. |
| 2 | Qualiter hic populus dominorum pendet amore, Et vestris oculis lumina fixa tenent. |
| 3 | Vos, quibus et speculum, et lux, et dulcedo manetis, Charum ornamentum, his simul estis honos. |
| 4 | Praecipuum donum, placidum et placabile regnum, Ac vestro in statu est culmen in orbe pium. |
| 5 | Hisque parentela et patria et tutela coruscat, Hic decus, atque gradus, hic pietatis opus. |
| 6 | Hic tranquilla dies, hic spes iucunda fideli, Postque Deum, in vobis dona salutis habent. |
| 7 | Hic ego cum populo mea vota et gaudia iungo, Quae pius amplificans crescere Christus agat. |
| 8 | Praestet cura Dei vos longa in sede tueri, Coelesti ac dono regna tenere diu. |
| 9 | Acquiratis adhuc nova, vel possessa regatis, Ac pie participes has foveatis opes. |
| 10 | Ut tibi quae floret de nato et germine, messem Maturam videas mater, honore micans. |
| 11 | Sic ut ex genito, genitisque nepotibus amplis, Altera progenies inclyta detur avae. |
| 12 | De Childeberti dulcedine, flore, salute, Fructum habeas genitrix, plebs sua vota videns. |
| 13 | De nata, atque nuru cumulet tibi dona Creator, Cumque pio merito stes placitura Deo. |
| 14 | Hic quoque promerear rediens dare verba salutis, Congaudens dominis parvulus ipse piis. |
| 15 | Prospera sint regum, populorum gaudia crescant, Exsultet regio, stet honor iste diu. |