| 1 | Praecelsis dominis famulus dum corde pusillus, Fluminibusque vagis per vada pergo rate Ecce supervenit venerandi in saecula civis, Martini meritis luce perenne dies. |
| 2 | Qui modo de Gallis totum mire occupat orbem, Et virtus pergit, quo pede nemo valet. |
| 3 | Qui velut alta pharus lumen pertendit ad Indos, Quem Hispanus, Maurus, Persa, Britannus amat. |
| 4 | Hunc oriens, occasus habet; hunc Africa et Arctos, Martini decus est, quo loca mundus habet. |
| 5 | Quique per Oceani discurrit marginis undas, Omnibus ut praestet, circuit orbis iter. |
| 6 | Per cinerem ascendens, per dura cilicia coelos, Stat modo gemmatus, pauper in orbe prius Quo patriarcharum decus est, radiantque prophetae, Quo est sacra turba senum bis duodena patrum. |
| 7 | Inter apostolicum numerum, rutilante senatu, Quo sedet ipse throno, rex sibi Christus amor, Quo excellit cum clave Petrus, cum dogmate Paulus, Fulget et in reliquis palma, corona, fides, Quod loca martyribus veneranti lumine florent, Atque libro vitae est scriptus honore cruor Quo confessores gemmata palatia complent, Aeternumque tenent aurea tecta diem, Stat quoque post lacrymas ubi nunc Radegundes opima, Forsan et Eugenia hanc tenet illa manum. |
| 8 | Hos inter Martinus habet diademata pulcher, Atque sacris lumbis fulgida zona viret. |
| 9 | Cantat Gregorius Christi de morte triumphos, Atque resurgenti plaudit amore Deo. |
| 10 | Hunc quoque Martinum colitis quem regna patronum, Vos hunc in terris, vos memor ille polis. |
| 11 | Vos iter angelicas turmas canat ille sub astris, Cui vos ante homines fertis honore diem. |
| 12 | Nomina vestra legat patriarchis, atque prophetis, Cui hodie in templo diptychus edit, ebur. |
| 13 | Reddat apostolicos proceres, reliquosque patronos, Quem vos hic colitis, vel pia festa datis. |
| 14 | Pergat et ad Christum pro vobis ille precator, Cui vos in templis vota precando datis. |
| 15 | Ante poli referat sua haec solemnia regem, Dentur ut hinc vobis regna, salutis opes. |
| 16 | Deputet et Dominus vestrum hunc esse patronum, Ut modo qui colitur, vos colat huius opis. |
| 17 | Qui dedit his habitans miracula plurima terris, Distribuat vobis hic quoque mira potens. |
| 18 | Cuius gemmata tunc dextera visa beati, Vos simul et vestras protegat illa manus. |
| 19 | Qui tunc promeruit revocare cadavera vitae, Hic quoque pro vestra dona salute ferat. |
| 20 | Qui percusso homini abstraxit de carne venenum, Noxia de vobis ipse venena vetet. |
| 21 | Qui serpentis iter fecit revocare retrorsum, Ipse graves casus hinc fuget ire retro. |
| 22 | Qui de peste domum salvam dedit esse Liconti, Haec domus incolumis floreat huius ope. |
| 23 | Cuius opima chlamys tremebundum texit egenum rom. |
| 24 | ; Eius apostolici vos tegat ala viri. |
| 25 | Qui viduae matri revocavit ad ubera natum, Ipse tibi haec tribuat pignora mater, ava. |
| 26 | Ut Childebertus maneat cum prole novella, Rex sua regna tenens, et nova regna trahens. |
| 27 | De genita ut videas genitrix, ut dulcius optas, Deque nuru chara, quod tua vota rogant. |
| 28 | Unde hic felices habeant sua festa fideles, Et Domini famulis sitis honoris apex. |
| 29 | Quo tibi plus libeat, Brunichildis, habere patronum, Quando domum Dominus servat in orbe pius. |
| 30 | Sic quoque te erudiat, regat, et sic tramite ducat, Actibus ipsa piis ut sibi iuncta mices. |