| 1 | Emicat altithroni cultu venerabile templum, Egregium meritis, nobilis arcis apex. |
| 2 | Quo propria tunica dum operit Martinus egentem Gestorum serie fulgida signa dedit. |
| 3 | Namque idem antistes sacra dum mysteria tractat, Lumina gemmarum est visus habere manu. |
| 4 | Ac de veste fuit quantum sua dextera nuda, Tantum membra sibi gemma corusca tegit. |
| 5 | Sanctus item Domini almam dum benediceret aram, De capite est visus flammeus ire globus. |
| 6 | Quae modo templa sacer renovata Gregorius effert, Et rediit priscus cultus, honorque suus. |
| 7 | Fulgida praecipue nituerunt culmina tempti, Postque usus veteres praemicat aula rudis. |
| 8 | In senium veniens, melius revirescere discens, Diruta post casum, firmius acta situ. |
| 9 | Martini auxiliis operando Gregorius idem, Reddidit iste novus, quo fuit ille vetus. |
| 10 | Clara supercilio domini delubra nitescunt, Alma licet merito, sunt quoque celsa iugo. |
| 11 | Invida subruerat quam funditus ipsa vetustas, Ut paries liquidis forte solutus aquis: Quam pastor studuit renovare Gregorius aedem, Nec cecidisse dolet, quae magis aucta favet. |
| 12 | Ambianis tremulum cernens Martinus egenum, Dimidiae chlamydis mox ope membra tegit. |
| 13 | Sed coram angelicis turmis, se hanc nocte silenti, Pauperis in specie, Christus habere refert. |
| 14 | O sacer antistes, meritis referende sub astris, Unde tegis nudum, hinc tua palla Deum. |
| 15 | Inter opima Deus figulus quae vascula fecit, Martinus meritis vas in honore nitet. |
| 16 | Leprosi maculas pretiosa per oscula purgans, Cui quod ab ore dedit, pax, medicina fuit. |
| 17 | Ulcera morbosi curans sic fauce beatus, Quod Iordanis agit, tacta saliva facit. |
| 18 | Quam generosa fides Martini in saecula civis, Qui quocunque fuit, mors ibi perdit iter! |
| 19 | Denique cum exstincto catechumenus ore iaceret, Se superextendens, effugat arma necis: Sic viduae genito laqueato, deinde reducto, Est vir ubi iste Dei, non licet ire mori. |
| 20 | Fanaticam pinum sanctus succidere cogens, Iustum ibi supposuit rustica turba premi. |
| 21 | Caesa secure arbor, cum iam daret alta ruinam, Ad crucis imperium est ire coacta retro. |
| 22 | Quis vigor hic fidei? |
| 23 | validae dum pondera pini Quo natura negat crux facit ire viam? |
| 24 | Serpentis morsu tumidum, suprema regentem, Hic digitum ut posuit, pestis iniqua fluit. |
| 25 | Collecto morbo huc, et ab ulcere pollice tracto Dumque venena cadunt, erigit ille caput: Unguentumque novum, digitis traxisse venenum, Et tactu artificis sic superasse neces, Dum latro exstinctus falso coleretur honore, Voce hac Martini cogitur umbra loqui. |
| 26 | Publice se referens scelerum pro morte peremptum Se quoque nec iustum, sed magis esse reum. |
| 27 | O vox sancta, loqui defuncta cadavera cogens, Qui post fata iacens, dat sua verba cinis! |
| 28 | Pergeret in fluvium dum vipera lapsa natatu, Et prope littorei tangeret ora soli, Martini imperio liquidas revocatur ad undas, Transactumque viae lassa recurrit iter. |
| 29 | Quantus amor Domini tali sub corde calebat, Quando venena potens ipsa retorquet aquis! |
| 30 | Martini meritis, aliis quoque febre crematis, Sudores refluos pagina sicca dabat. |
| 31 | Unde salutifero medicamine charta fovebat, Atque graves ignes littera tinguet aquis. |
| 32 | Gratia quanta Dei huius sermone rigabat, Febre ubi succensis fons suus ibat apex? |
| 33 | Alme Deus rerum, pie, summe, Gregorius, arcis Tu cui das sedem, dat tibi templa sacer. |
| 34 | Nam veteri fuerant haec funditus eruta lapsu, Tecta labore novo, quae modo culta cluunt. |
| 35 | Iure potestatis cui tu, bone conditor orbis, Haec danti in terris, culmina redde polis. |
| 36 | Victa vetustatis per tempora culminis arcta, Diruit, ut melior surgeret aula solo: Quo sacra Martinus Domini mysteria tractans, A capite igniferum misit in astra globum. |
| 37 | Ne tamen ipsa ruens miserando fine iaceret, Pontificem meruit, qui sibi ferret opem. |
| 38 | Quae rediviva, micans instante labore Gregori, Decidua senio, floret honore novo. |
| 39 | Fundamenta igitur reparans haec prisca sacerdos, Extulit egregius, quam nituere prius. |
| 40 | Nunc placet aula decens, patulis oculata fenestris. |
| 41 | Quo noctis tenebris clauditur arce dies. |
| 42 | Lucidius fabricam picturae pompa perornat, Ductaque quae fucis, vivere membra putes. |
| 43 | Leprosum purgavit. |
| 44 | Pannoniae regio misit tibi, Gallia, fructum, Gignens coelestem terra maligna dapem. |
| 45 | Martinum illustrem meritis qui in munere divo, Culmen in aetherea sede senator habet. |
| 46 | Qui leprae maculas medicata per oscula purgat, Curat et infectum pura saliva virum. |
| 47 | Ad fluvium Domini cui non fuit iste labore, Quod Iordanis habet, sanctus ab ore dedit. |
| 48 | Qui sacer ipse inibi te, pastor, agente, Gregori Fortunato adimat tot maculosa reo. |
| 49 | Chlamys divisa. |
| 50 | Dum chiamydem Martinus inops divisit egeno, Christus ea memorat se bene veste tegi. |
| 51 | Dives paupertas, Dominum quae texit amictu, Cui Deus occurrit, qui dedit astra faber! |
| 52 | Tunicam dedit. |
| 53 | Noscere qui mavis Martini gesta beati, Hic poteris breviter discere mira viri. |
| 54 | Denique cum tunicam sacer ipse dedisset egenti, Ac sibi pars tunicae reddita parva foret, Quod non texerunt manicae per brachia curtae, Visa tegi gemmis est manus illa viri. |
| 55 | O nimium felix, cui contigit in vice lanae, Nobilium lapidum lumine membra tegi, Ut cum adhuc cinere aspersus foret, atque favillis, Artifice angelico gemmeus iret homo! |
| 56 | Mortuos tres suscitavit. |
| 57 | Quid Deus in famulis operetur opimus amator, Martini gestis magna probare potes, Ducere qui meruit de morte cadavera vitae, Rettulit atque diem, reppulit unde necem. |
| 58 | Pinus excisa. |
| 59 | Dum caderet, Martinum arbor pressura beatum, Mox facit ipse crucem, pinus abacta redit. |
| 60 | Quis non virtuti divinae commodet aurem, Dum, trabe conversa, dant quoque ligna fugam? |
| 61 | Idola prostrata. |
| 62 | Idola dum cuperet Martinus sternere fulta, Conterit haec coelis magna columna ruens: Auxilium ad iusti dignando militat aether: Quanta fides, cuius currit ad arma polus? |
| 63 | Falsus martyr. |
| 64 | Forte colebatur dum quis pro martyre latro, Martini adventu se probat esse reum. |
| 65 | Virtutis merito fidei radiante corusco, Nec tacet exstincti, nec latet umbra rei. |