monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11 > 15 > 17 > 29 > 25 > 21 > 21 > 13 > 28 > 2 > 11 > 6 > 16 > 24 > 28 > 12 > 26 > 19 > 22 > 21 > 13 > 24 > 27 > 24 > 15 > 11 > 24 > 10 > 6 > 10 > 11 > 18 > 30 > 14 > 18 > 19 > 9 > 19 > 17 > 17 > 13 > 28 > 29 > 13 > 29 > 24 > 8 > 15 > 10 > 26 > 16 > 25 > 23 > 11 > 9 > 18 > 20 > 21 > 19 > 21 > 22 > 17 > 29 > 21 > 8 > 10 > 4 > 16 > 13 > 10 > 16 > 5 > 27 > 11 > 18 > 24 > 19 > 4
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, III. Item alia. <<<     >>> V. Incipiunt versus de Oratorio Artanensi.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, CAPUT IV. Item alia.

1 Celsitudinis vestrae legatis transcurrentibus, omni charitate refertas nos insaturabili voto suscepisse gratificamur epistolas: in quibus et quod erat nostrae revelationis, consultum de vestri culminis incolumitate relegimus, inserendo commemorationem dulcissimae filiae, quod est de moerore, partimur.
2 Denique quibus fuit in vivente participata laetitia iis sint communes lacrymae necesse est in defuncta.
3 Nec ratio suadet ut sola tibi privilegium defendas in fletu, quae habuisti in cuius nos non pari ligaremur affectu, quoniam licet formata vestris ex visceribus processisset, tamen non minus adulta nostris in pectoribus habitavit quippe quae producens partum ex utero transmiseras quasi in nostrum gremium [Ms., nostro gremio] recepturum, ut cum a vobis esset, etsi non corde, tamen corpore recessura, nobis velut in vestra charitate fieret amplectendi [Fort., amplectenda].
4 Hinc est quod mater de illa genitalis causa contulerat, mihi totum velut adoptivus amor explebat, quia cum vobis genita, nobis tamen erat renata.
5 Equidem optaveram, pro meritis diutius illa superstite, vobiscum loqui de gaudio magis, quam tristis collatio nasceretur ex fletu; sed invida rerum series, quae [Ms., quia] illud celerius subripit quod magis placere cognoverit, rem mihi desiderabilem pene uno momento et offerre voluit, et auferre.
6 Vel quare nobis rem attulit, quam subducere festinavit?
7 Cum nil sit in humana conditione crudelius, quam aut non videre quod habeat, aut videre quod perdat.
8 Sed quousque suum moerorem dolor importunus exacuit, ac praeceps sine freno moderatae consolationis excurrit?
9 cum intelligat hoc temperari debere, quod emendare nequiverit, et aequanimiter toleret, quod infectum facere non valet, praesertim cum in illa tot admiranda refulserint, ut nec apud homines in sermone defecerit, et apud Deum de opere praemia viventis exspectet.
10 Nam praeter reliqua bona quae cum illa laudanda sunt, nec tamen clausa iacent in tumulo tum volvuntur per ora cunctorum, hoc unum breviter assero: si fides et persecutio Christi martyrem facit non habes, in tali filia quod deflere possis, quia illi et recte credere contigit, et perferre, et licet festina sit in iuventute sors, debet tamen esse secura innocentia de palma.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.186 bnf9347.122 bnf14144.52 csg196.322

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik