monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11 > 35 > 29 > 18 > 19 > 17 > 13 > 2 > > 21 > 101 > 113 > 2
    >>> III. Item alia.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, CAPUT II. Ad salutarem virum illustrem Mumulenum consolatoria in morte filiae decennalis.

1 Inter humanae conditionis subrepentia [Ms., subripientia] vulnera, quae semper incerto tramite nutantium animorum ac labentium temporum reddunt vota suspecta, nihil est in aliquo magis, quod cruciet, quam quemquam aut non videre quod cupiat, aut videre quod perdat. Nam [Ms., Cum] trepidans animus in utroque, non modico sub fasce succumbit, dum pendulus spectat diuturne quod habeat, et, ut habere coeperit, mox amittat; scilicet afflictus donec impetret, elisus si perdat, sed gravius hoc iaculo res illa percellitur, cum inter spem vel sperata debet amittere; atque ita illic spes tenditur [Ms., tenetur] hic damnatur; illic dubius moeror an habeat, hic certus dolor est, si relinquat.
2 Habet hoc insitum natura, praevaricatione protoplasti parentis, ad nos decursa morte multata, ut saepe quod vix acquiritur mox linquatur, et serpentis inveterati dente radicem sic perculit, ut nec arbor steterit, nisi in mortis stirpe fixa vivat.
3 Misit hoc posteris haereditas parentalis, ut subiacentes morti, quaeramus vivere morituri: vulnificavit cunctos infelicis arboris acquisita possessio, quae blandientibus pomis proli prius nocuit quam nutrivit.
4 Quod certe sub epuli specie mors intravit, et hoc ferali tactu laesit parentas, et posteros illos gustus, nos succus, quoniam virulentae suasionis poculum, quod pater male sorbuit in prolem transfudit, et, ut ita dictum sit quod a fonte manavit, in rivo defluxit.
5 Intulit hoc igitur illa mater de genere, sed noverca de crimine, infelix cunctis Eva monades, quod certe sola sic exstruxit, ut universa destrueret, quo veterata machinatione decipulae, rudem virum perderet, et ipsa periret.
6 Sed proles quid boni faciet, si se in calumniam vel mala parentis extendat?
7 aut ut illum iterum detrahendo remordeat, qui semel morsu perierat, cum ipse sibi sufficeret suus lapsus, noster occasus?
8 Itaque puto incongruum, si illum remordero, per quem gratis invenit gratiam, cuius occasu vitalis alimoniae mors coepit depasci: cui dum oculorum apertio promittitur, lux fugatur, et divinitate promissa, homo lapsus redit in terram; hinc est quod prolem genitam nocens esca traxit in praedam.
9 Fecit illa captivitas nos prosperis exsules, adversis consortes, et tantum peregrinatio gravior, quantum mors dura notior.
10 Nascitur ab Adam vetere usque ad novum hominem vita nostra cum morte.
11 Hinc se nec Abel exuit, nec Enoch effugit, nec Noe se subtrahit, qui diluvio mortem distulit, non mutavit: hoc patriarcha non renuit, hanc legem legifer non avertit, propheta sustinuit, et plus quam propheta succubuit.
12 Sara quoque, Rebecca, Rachel, Anna, Elisabeth, licet sexus inferior, tamen hoc simul bibit amarum.
13 Quis conqueratur de reliquis, cum ipse triumphator mortis pro parte, qua caro factus est, et morti subiectus est?
14 Nec fuerat plenus homo, si non sensisset et tumulum; nec Deus crederetur, nisi surgeret de sepulcro; hinc est quod loquor, charissime, et fideli [Ms., fide] delictionis mihi voto connexe, eo quod tuos per aspices natae sanctae transitum conqueraris, vix singultu rumpente indicans calamo tristi decennalis aetatis irruente funere, pubertatis tenerae flosculum marcuisse, cum pene nuptiali retracta de limine, non ad patris votum thalamo datur, sed tumulo, et diverso cantico non toro traditur, sed sepulcro: ad cuius forte vota iam festinans familia fervebat, sedule parentela excitabatur et patria.
15 Mater erat prece suspensa, ipsa assurgebat cura nutricis, iuncta pubertati rosea modestia, et festiva arte sui sexus ornata; sed quo me rapit formae decor, se prodere tam cito fugax, quam caro mendax, cum defunctae si praedicetur gloria, accrescant lamenta?
16 Habuisti igitur istud pater, sed non tuum; reddidisti potius commodatum: ploratur velut amissum, sed consideretur non perditum, quod ad Christum redit intactum.
17 An certe conquereris, quasi solus ista perpessus sis, cum casus hic vincat et reges?
18 An felicior Augusto?
19 fortior Alexandro?
20 favorabilior Traiano?
21 sanctior es Theodosio?
22 cum hoc habeat obitu aequale tam miles quam princeps.
23 Patienter dolendum est quod habes commune cum mundo.
24 Quantas autem feminas ab ipso primo complexu retraxit ad tumulum?
25 et pertulerunt dispendium, agnito vero, non habito: quae bis lamentandae sunt, antea pudorem perdere, et post sic periisse.
26 Unde licet conqueraris, talem te tali casu amisisse sobolem, nulli tamen novum est, ut non potuisset hoc vitare puella, quod venit per feminam.
27 Illud potius inspice, ut ista res funeris sit virtutis, et ad illorum exempla te coaequa, qui, dolore victo, surgunt ad palmam.
28 Habes itaque inter ispa patientiae culmina, primum, velut in specula, Iob censuram et normam, qui pro filiis Domino sic gratias retulit, tanquam si tunc acceperit, cum amisit.
29 Qui vir experientiae, voluntati divinae tradidit totum, ne caderet.
30 Quid vero David?
31 fortis licet Goliam subdiderit, non se velut fenum nutui coelesti substravit, cum filio amisso, lavit, epulatus est, ne repugnaret, intelligens uni cedere qui cuncta formavit?
32 Servus fidelis timuit offensam boni Domini provocare vel murmure, cui ut iungeretur divinas ad nuptias, iugiter diffluebat pius pater per lacrymas.
33 Potestis autem coniicere, quod talem non tolleret, nisi suis thalamis placuisset?
34 unde nosti abyssum divini consilii?
35 vel tuae natae qualis in corde concupiscentia latitavit?
36 Fortassis hoc antea elegit, quod meruit, et illud prodiit, quod optavit.
37 Qua de re, vir optime, esto tibi iudex, et patere.
38 Nam si per charitatem te temperes, et te iudices, non offendis, praesertim cum te mitiget promissio Redemptoris, et praeconis Pauli vox, similata tonitru, quia in ictu oculi resurgere maturabunt sepulti, et vivent sub umbra Christi, de virginitate securi.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.183 bnf9347.121 bnf14144.51 csg196.316

    >>> III. Item alia.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11 > 35 > 29 > 18 > 19 > 17 > 13 > 2 > > 21 > 101 > 113 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik