monumenta.ch > Venantius Fortunatus > Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Et dimitte nobis debita. <<<     >>> Ne nos inducas in tentationem.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

1 Qui pium se ostendit, et legem imposuit ut nisi qui peccanti culpas indulserit, sibi indulgeri a Deo non exspectet, propter illud: Qua mansura mensi [Ms. mensurati] fueritis, remetietur et vobis (Matth. VII, 2).
2 Item: Misericordiam et iudicium cantabo tibi (Psal. C), quoniam qui in nobis pius est, vult nos esse aliis miserantes.
3 Unde merito de culpa vapulat, qui magistri verba declinat.
4 Summa est eleemosyna, alteri remittere, quod tibi videatur peccasse.
5 Item: dimitte nobis debita; quid ergo de baptismi fonte surgentes et corpore Christi communicantes, mox nobis dimitti peccata petimus?
6 quia fragilitas nostra conservare puritatem lavacri non potest, quod de fonte percepit, nisi dignetur Dei gratia custodire.
7 Et bene sicut nos dimittimus debitoribus nostris, ut ostenderetur quia Deus pacis cum omnibus vult nos concordes esse.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.183 bnf9347.121 bnf14144.51 csg196.315

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik