monumenta.ch > Venantius Fortunatus > Descendit ad infernum. > . . . > Et dimitte nobis debita.
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. <<<     >>> Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Et dimitte nobis debita.

1 Bene post escam quaesitam postulatur venia peccatorum, ut qui Dei cibo pascitur, Deo vivat, si ei dimittantur peccata; et congrue, ne se humana extollat superbia, quae petendo veniam, videtur confiteri delicta, cum tamen si purgari desiderat, saepius ad orationem recurrat.
2 Convenienter autem debita, peccata dicuntur, quia et debentur, et requirenda sunt.
3 Nam sicut debitum a creditore requiritur, ita peccatum a Deo in die iudicii necessario exigitur, nisi hic, dum vivimus, per pietatem eius et indulgentiam ista nobis exactio condonetur.
4 Et merito remitti cuncta hic rogamus, ubi delicta committimus, quoniam in futuro, sicut precari non licet, ita non vacat poenitere; sed addendo:
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.183 bnf9347.121 bnf14144.51 csg196.315